Matthew 4
1Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. 2Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. 3Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. 4Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. 5Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, 6et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 7Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum. 8Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, 9et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. 10Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. 11Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. 12Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam : 13et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim : 14ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam : 15Terra Zabulon, et terra Nephthalim,via maris trans Jordanem,
Galilæa gentium :
16populus, qui sedebat in tenebris,
vidit lucem magnam :
et sedentibus in regione umbræ mortis,
lux orta est eis. 17Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.
18Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), 19et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 20At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. 21Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos. 22Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. 23Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. 24Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos : 25et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.
Copyright information for
VulgCT